- CORNUTUS
- I.CORNUTUSLeptites genere (est autem Leptis Asricae civitas) Stoicus Philosophus, quem a Nerone, propter liberiorem de eius carminibus vocem, multatum exiliô referunt, Dio et Eusebius in Chronico. Multa de eo falsa et inepta Suidas, cui fidem habere caveant tirones Persii praeceptor fuit, ut non obseure in penult. Sat. v. 30. 31. 36. iple testatur:Cum primum pavido custos mihi purpura cessit,Bullaque succinctis Laribus donata pependit,Me tibi supposui, teneros tu suscipis annosSocraticô, Cornute, sinu. ----- -----Multa eum in philosophicis scripsisse, conicimus ex Hieronymi ad Magnum oratorem epistola: putamus enim, hunc esse Cornutum illum, de quo multa Origenes in Stromateas suos transtulisse dicitur. Fuisse vero non solum philosophiae cognitione clarum, sed et aliis studiis, historia arguit, quam Dio narrat, de adhibito illo a Nerone in consilium, super instituto carmine de rebus gestis Romanorum. Nam Neronem ab omni philosophia fuisse alienum constat, neque vero causae quicquam erat, cur de pangendis versibus Stoicus consuleretur; nisi etiam eruditionis laude, et disciplinis humanioribus excultus fuisset Cornutus. Quare Dio illum ait, ἐπὶ παιδείᾳ εὐδοκιμῆσαι τότε, (eruditionis opinione claruisse) non autem, ἐπὶ Φιλοσοφίᾳ. Vide A. Gell. l. 2. c. 6. et l. 9. c. 10. Euseb. in Chron. Cum igitur in utroque genere excelluerit Cornutus, quaestionis est, idemne hic, au alius ab hoc diversus fuerit Annaeus ille Cornutus Grammaticus, quem in Virgilium et alios Poetas commentarios edidisse constat, et paulo ante Gellii memoriam Romae Grammaticam esse professum, ex Macrobio, l. 5. Saturn. c. 19. De hoc igitur studioi quaerant amplius: nobis quidem non videtur. Multa quoque Porphyrius, in Εἰσαγωγῇ in Categorias, de Cornuto quodam: ubi inter alia eum scripsisse τὰς Π῾ητορικὰς τέχνας et γραφὴν πρὸς Α´θηνόδωρον Stoicum, auctor est. De hoc quoque quis ille fuerit cogitemus, Casaubonus. Fuit et coaevus aemulusque Livii, quem praeceptoris Persii patrem fuisse, probabile est. Suid. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 26. Nic. Lloydius.II.CORNUTUSPraetor urbanus Romae, Ciceronis tempore de quo sic ipse scribit, l. 10. Ep. 12. Plavit nobis, ut statim ad Cornutum Praetorem urbis literas deferremus, qui, quod Consules aberant, Consulare munus sustinebat more maiorum.III.CORNUTUSvide Caecilius. Item Gualterus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.